monumenta.ch > Petrus Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Petrus Venerabilis, Epistulae, 6, 11, 2
Hoc tamen breviter et veraciter dico non eum egere commendatione mea apud vos, si mores eius, si scientiam eius, si famam eius, vestra sapientia agnosceret, sicut agnoscimus nos. Adit praesentiam vestram, nullo, ut ab ipso accepi, negotio tractus, nisi sola causa videndi et visitandi vos. Suscipiat eum benigne, si placet, benignitas vestra, mihi non semel tantum experta; suscipiat et ego in ipso, si quem apud vos, quod non diffido, locum gratiae habeo.